NB nunc programma est instabilis. ea non est satis examinata nec descripta.
NB bluetooth instructiones haud celeres sunt. ex usu connectiones ad 30 secundas et plus instrui possunt (haec est systematis insigne princeps). examinata est coniunctio: Tungsten T et duos receptores cum bluetooth, alter in NMEA instructus, alter in SiRF.
Nauta exhibitrum et rerum scriptor serialis pro Palma.
Res omnes apud sourceforge
Pagina domestica Latina
Hoc programma libera est; eam redistribuere et/aut mutare tibi licet sub conditionibus GNU Licensionis Publicae Generalis (v3 aut posterioris) et sic porro.
Hoc distribuitur spe utilitatis, sed sine ulla confirmatione, continet omnium generum errata (mehercle, auctore nolente), et cetera.
Conditiones plenae in COPYING (lingua Britannica demum) sunt.
Cum haec programma est libera (sensu rms), PalmOS non est nunquamque erit. nescio nunc PalmOS aedificantes velle systema liberare aut non, tamen sua sponte id facere non possunt, propterea quod origines eius systematis conditi non ab iis sunt. ego haec omnia intellego, sed nautam scribo meum ad delicium discendumque.
Postulationes systematicae: PalmOS 3.5 aut iunior
Archivum continet nautae 4?15l (correctio prima) (OctoberXVII) editionem, qua includit scapi sequentes:
nauta.prc | nauta pro Palma (applicatio princeps) |
tiedb.pdb | tabula transitionum clavibus pulsis |
asciiparser.prc | ASCII ordinis protectio |
coreform.prc | nautae cordis instructiones |
gpsform.prc | satellites statusque mensurarum |
hexparser.prc | HEXA ordinis protectio |
logform.prc | itinera commentariique in scapum scribuntur |
menuform.prc | claves in alias formas spectantes |
frmn.pdb | instructiones pro menuform.prc |
navform.prc | positio velocitasque |
nmeaparser.prc | NMEA ordinis protectio |
prefsform.prc | instructiones viarum |
rmlog.prc | applicatio nautae commentarios delens |
rtcmparser.prc | augur simplex pro DGPS |
scrollform.prc | data currunt |
sirfparser.prc | SiRF ordinis protectio |
skyform.prc | data eadem, qua in gpsform.prc in picturarum forma. |
statform.prc | positio currens, mediata, deviationes mediae. |
syncform.prc | Palmae tempus de UTC differt corrigitque |
sysform.prc | Palmae insignia |
trackform.prc | itinera ita pinguntur |
tsiparser.prc | TSIP ordinis protectio |
$ make utilstum utilitates in bin/utils/ gignuntur.
Applicatio princeps. ipse fenestras non habet praeter auxiliarias. omnibus ceteris regnat. de tiedb.pdb legit tabulam transitionum inter fenestras faciendorum clavibus pulsis. res gestas suas in /var/lib/nauta/log scribit. quae res legi possunt programmate db2txt transformatae. nauta distributus non est verbosior, sed eae res delendae sunt ne memoria desit. ego FileZ meamque rmlog utor.
Genera datorum fontium varia sunt. apud ea sunt scapus (de scapo leguntur), portus serialis, Bluetooth, nullus (signa sua sponte gignuntur).
Data intrantes de fontibus ad augures (..parser) ducuntur. augur data in nuntia transfert, dehinc nuntia fenestrae currenti (..form) traduntur. fenestra autem data sua suo more exponat, cetera amittit. augures certi ductores etiam esse possunt. augur talis de suo fonte correctiones differentiales gignit et eas in fontes ducit.
Via est coniunctio fontis, ductoris, auguris et scapi, quo data scribuntur. data explicari aut non, scribi aut non possunt. haec omnia in instructionum fenestra (prefsform.prc) iuberi possunt. celeriter legi possunt quoque omnes viae, ulla aut nulla via. haec agitur conscriptione cadenti in cornu superiore sinistro fenestrarum. viae multae uno tempore esse possunt. adhunc sola trackform.prc data de fontibus pluralibus distinguit. viae multae pro scribendo fontes plurales prosint. ad hunc quidem gradum quod apparatura sinit.
Data omnia in nuntiis simplicibus sine ulla transformatione mittit. ea nuntia in Vortice fenestra videre potes.
Cor nautae: instructiones statusque.
Statum mensurarum, numerum et proscriptionem satellitum utilium, et quibus in directiones visi sint, exponat, atque dilusiones precisionis.
Differt de asciiparser.prc eo, quod data in forma hexadecimali transponit.
Loca currentia cum commentariis humanis in scapum scribuntur. superiore in parte mensura currens memoriaque libera exponitur. tum intervallus mensurarum scribendarum in secundis temporalibus scribitur mutarique potest. porro commentarii sunt legendi. eos de conscriptione legere, eliminare, corrigere et addere potes. legi autem commentarii possunt aut stylo in conscriptionem pulsante aut commentarii littera prima stylo scribenda aut clavibus firmis "Up" "Down"que. inferiora in parte scapus, quo mensurae commentariique ponendi sint, definitur.
Si memoriam externam uteris, scapum collectum in machinam minus portabilem transportas. in scapo lineas videas, sicut:
@Palm date: 23/6/1976 63230000 200580001 134880002 10200 2 @GPS date: 23/6/1976 63240000 200580003 134880004 10200 3 #altae moenia Romae 63257000 200580005 134880006 10200 1 63270000 200580007 134880008 10200 2 #quercus magnifica 63280000 200580009 134880010 10200 2 63290000 200580001 134880003 10200 2 #lacuna alta 63310000 200580002 134880004 10200 2
Lineae in "#" commentarii humani sunt; "@Palm date:" diem de Palma significat; "@GPS date:" est dies de receptore navigationali. ceterae lineae sunt mensurae: prima positione millesimae partes secundarum temporis diei (UTC), altera millesimae partes secundarum latitudinis, tertia millesimae partes secundarum longitudinis, quarta centimetri altitudinis, signum finale qualitatem mensurae significat (0 - nulla; 2 - bidimensionalis, 3 - tridimensionalis).
Si memoriam Palmae internam usus es, scapum utilitate db2txt ad formam eadem adducas.
Hac in fenestra claves sunt, quibus in formas ceteras transeas. positiones clavium in frmn.pdb descripta sunt. si eum scapum non invenit, novum gignit, in quo omnes formas praesentes disponit. in hanc autem fenestram per >Menu< clavem venire potes.
Tempus, positionem currentem velocitatemque litteris magnis scribit.
NMEA augur. de nuntiorum structura de sua datorum base (dbnmea.pdb) legere potest, sed ipse satis nuntia scit. nunc dbnmea.pdb in archivum non includitur ea causa, quod paene inutilem esse arbitror.
Instructiones viarum.
Augur pro correctionibus differentialibus agendis. sine transformatione omnia data intrantia ad fontes iussos transportat.
Vortex, quo data intrantes currunt.
SiRF augur.
Statum mensurarum, tempus, positionem atque dilusiones precisionis scribit, signalium vim et satellites in caelo pingit.
Tempus, positio currens et media exponuntur. deviatio media aestimatur. quippe intellegis haec aestimationem non esse erratorum magnitudinem, sed quanto positiones per tempus observationis mutatae sunt.
Palmae tempus, UTC eorumque differentia. Palmae horas corrigere potest.
Palmae insignia: memoria libera, tempus, portae seriales, numerus serialis Palmae.
Itinera ita pinguntur. data de receptoribus variis distinguuntur. receptoris positio currens numero viae signatur. scala picturis in cornu sinistro superiore scribitur.
TSIP (Trimblorum ordinis binaris) augur.
Nauta scapos in Palmae memoria creat (e.g. /var/lib/nauta/log, /var/lib/nauta/0). qui in alium computatrum quoquo modo translati transformari possunt in scapum data continentem in eo ordine, quo nauta ea scripsit. Excites db2txt hoc modo:
$ db2txt nautadb.pdb nautadb.dat
Exitus in nautadb.dat scriptus erit.
Vt construas aut mutes clavium positiones in menuform.prc, has utere. formam datorum nunc non describo, exemplum in programmatis fontibus spectes.
Item pro transitionum tabula tiedb.pdb.
Spectas programmatis auxilia descriptionesque NMEA 0183. Descriptionem TSIP in Trimblorum pagina domestica invenias.
Ineiev<ineiev@users.sourceforge.net>, PMS18 alumnus